Hebrews 1

In primis videndum est cur apostolus Paulus in hac epistola scribenda non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis describeret dignitatem. Haec causa est: quod ad eos scribens qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium apostolus et non Hebraeorum, sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Simili etiam modo Joannes apostolus propter humilitatem, in epistola sua nomen suum eadem ratione non praetulit. Hanc autem epistolam ad Hebraeos conscriptam, Hebraica lingua fertur Apostolus misisse: cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati apostoli Pauli Graeco sermone composuit. Non est novum. qui est invariabilis tunc et nunc. Dicit: in praesenti, quia quod tunc etiam nunc. Id est iis qui carne et cultu Dei patres nobis sunt. Non enim ipsi, sed Deus in eis. Id est multotiens Abrahae, Isaac, Jacob et caeteris, ac eisdem saepe. Quia modo per somnia, ut Danieli: modo aperta voce, ut Moysi: modo interiori inspiratione, ut David. qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. immutabiliter. id est possessorem omnis creaturae. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Israel: sed omnes prorsus nationes mundi. etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coaeternum et coaequalem Patri, ejusdemque cum eo substantiae, sed alterum in persona. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed aequalis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: et: Joan. 14.. Attende quod haec nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae, quae virtus si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: etc. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem. In psalmo tamen ait: Psal. 8.. Hic eisdem melior dicitur. Et sicut illud secundum humanam naturam, ita et hoc secundum divinam dictum esse posset intelligi, nisi adderetur per quod aperitur, quod hic loquitur de eo secundum carnem. Nam secundum hoc quod Patris substantiae consubstantialis agnoscitur, non est factus, sed natus: de eo ergo sermo versatur secundum humanam naturam, secundum quam et minor fuit angelis passione, et major et melior etiam gratiae plenitudine, de qua et ipsi angeli ad mensuram accipiunt. Dum fuit mortalis, differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei. Postquam immortalis, magis differens. Et quia hoc habere posset, et non pro illis, addit id est, valde differens a nomine angelorum, hoc est nomen quod est super omne nomen, scilicet Deus, sive Filius, quod revera dignius est illo quo illi dicuntur angeli, id est nuntii. Filii enim nomen proprietatem ostendit, non adoptionem, quia nisi esset proprius Filius, non posset ex hoc Apostolus amplitudinem honoris asserere. Proprius autem Filius est de ipso Patre genitus. Si autem adoptionis gratia esset Filius, non solum Patre, sed etiam angelis minor esset. Ne praeterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum: quia quidquid aeternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei, quam fides sincerissima et catholica praedicat. Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus. visibilem carne assumpta qui ante invisibilis in mundo erat, quae assumptio dicitur exitus a Patre: introductio ad haereditatem, ubi jubetur adorari. Et iterum dicit Pater de eodem Filio: Id est, cum ostendit usque ad corda hominum, per fidem; quid dicit? Adorant angeli, quia jussioni ejus obtemperant et reverentur. Spiritus, naturae nomen est; angelus, officii. Quos enim Deus spiritus condidit, mittendo nuntios, angelos facit. Et omnibus utitur ad incommutabile arbitrium sententiae suae, sive bonis per gratiam ejus, sive malis per propriam voluntatem. Ac per hoc voluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim visibiliter fit, quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi imperatoris, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam. Vel illi spiritus dicuntur angeli quando levia nuntiare mittuntur: quando autem ad vindictam, ut in Sodoma, dicuntur ignis ardens. Sic et ministri Ecclesiae, ignis sunt dum vitia nostra uruntur, angeli autem, dum verbum Dei nuntiant. Hic per dignitatem simul et potestatem commendat Christum. Quia semper regnabit, et novissimum judicium semper stabit; unde: Matth. 25.. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Graeco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur. Post humanitatis excellentiam, iterum redit ad aeternitatem Filii. Quia Creator ante creata exsistit sine ullo initio. Virtus jussionis, id est, potentia voluntatis vocatur manus, quia ut voluit facta sunt omnia. Ab eo quod sunt, dum immutabuntur in melius creaturae. Ut sicut aeternus ante omnia, sic quia permanet, idem erit post mutata omnia. Veterascere dicitur quod more vestis consumitur, sicut caro humana, quae tamen in melius mutabitur. Significat mutationem coeli. Unde: Apoc. 21.. etc. Quia facta Dei sub aeternitate stabunt, ne ad corruptionem revertantur. ex toto immutabilis. Agere instituit de gloria humanitatis. Victori Filio confessus offertur a Patre. Per pedes stabilitas aeterna signatur, id est, in aeternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiae consistit. etc. Quasi dicat: Utique. Intellige igitur quantus honor nobis exsistit, ut ad nos sicut ad amicos ministros angelos suos destinet Deus. Quamvis enim multum intersit inter angelos et homines, propinquos tamen eos nobiscum fecit, quia nostrae saluti student, propter nos discurrunt, pro nobis suo funguntur officio, hoc est opus angelicum, angelicae functionis officium, ut omnia fiant pro salute proximorum. Magis autem hoc est opus Christi, quia angelis nobis superioribus praecepit ad nostram salutem suum exhibere ministerium.
Copyright information for VulgGlossa